Liber Deuteronomii*

Caput 21: Versus 4

Et ducent eam ad vallem asperam,etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde:Morte turpissima condemnemus eum. Quae nunquam arata estSap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Necsementem recepitMatth. 13., id est, zizania peccati, quae inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quae aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua caesa est cervix vitulae, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit.Lavabunt manus super vitulam,id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.
(* Traductions européennes)